1 [Blatt: Ar] Exemplar
2RECONCILIA--
3TIONIS cum HUN--
4garis factae 23. Junii,
5ANNO 1606.↑
6Cum Gratia Superiorum.
7PRAGAE,
8Typis Othmarianis.
[Blatt: Av] [Leer]
9 [Blatt: A2r] NOS MATTHIAS,
10Dei Gratia Archi--
11dux Austriae, Dux Burgundiae, Styriae, Carin--
12thiae, Carniolae & Wirtembergae, Comes Habs--
13purgi & Tyrolis, etc.
14Memoriae commendamus tenore praesen--
15tium, significantes, quibus expedit, universis:
16Quod cum Sac[ra] Caes[area] Regiaq[ue] Ma[iestas] D[omi]n[u]s & Fra--
17ter noster observandissimus, ad singularem
18nostram intercessionem benigne condescen--
19derit, & ad sopiendos in Inclyto Regno Hun--
20gariae exortos motus & tumultus Nobis tota--
21lem superinde Plenipotentiam concesserit,
22prout etiam mediantibus tunc temporis Sac[rae]
23Caes[areae] Regiaeq[ue] Ma[iestatis] intimis ac aliis Consiliariis
24& Commissariis, tractatus habitus; & deniq[ue]
25etiam conclusus, ab utriusq[ue] partis Com[m]issa--
26riis, eorum subscriptione, & sigilli impressio--
27ne confirmatusa fuerit. Quia tamen ex par--
28te Spectabilis & Magnifici D[omi]ni Stephani
29Bochkay, de Kissmaria, & sibi adhaerentium
30Hungarorum, superinde nonnullae adhuc dif--
31ficultates remansisse videbantur: Obquas re--
32 [Blatt: A2v] videndas denuo Magnificus Stephanus Ilies--
33hazii de Ilieshaza, Comes Comitatuum Lip--
34toviensis & Trinschin[iensis] cum aliis sibi adiunctis
35Nobilibus, Thoma videlicet Wizkelety de
36eadem Wizkelet, Andrea Oztrossit, de Gile--
37tincz, & Paulo Apponi de Nagii1 Appon, huc
38ad nos, cum sufficientibus plenipotentiis in--
39structus, Viennam venerit.
40Ideo Nos, ex praedicta plenipotentia Nobis
41concessa, in bonum Reipublicae Christianae,
42& pacis publicum, ac Regni huius conservati--
43onem, ne propriis & intestinis dissidiis con--
44flagraret, atque ut tantae Christiani sanguinis
45effusioni parceretur; Vicina etiam Regna
46& Provinciae a continuis incursionibus tan--
47dem liberari, & una cum Regno Hungariae re--
48spirare possint, benigne assensimus & annui--
49mus, ut difficultates illae, quae ex priori Tra--
50ctatu remansisse videbantur, denuo reassu--
51merentur, tractarentur, & finaliter superin--
52de concludere[n]tur: Prout etiam per Illustres,
53Spectabiles, & Magnificos, Paulum Sixtum
54Trautsonium, Comitem in Falckenstein, libe--
55rum Baronem in Sprechen & Schrofenstein,
56Dominum in Kaya & Laa, Haereditarium Mar--
57schalcum Comitatus Tyrolensis: Carolum a
58Lichtenstein de Niclasburg, Czernahor & Bi--
59 [Blatt: A3r] skupitz, Marchionatus Moraviae Generalem
60Capitaneum: Ernestum a Molart, Liberum
61Baronem in Reineck & Drossendorf, Archi--
62ducatus Austriae Inferioris Regiminis Locum--
63tenentem: Sigefridum Christophorum Prei--
64ner, Liberum Baronem in Stübing, Fladnicz,
65& Rabenstein, Inferioris Austriae Camerae
66Praesidentem.
67Thomam Erdeödi de Moniokerek, Co--
68mitem perpetuum Montis Claudii, & Comi--
69tatus Waradiensis, Comitem Tavernicorum:
70Georgium Thurzo de Bethlemffalua, Comi--
71tem Liberum & perpetuum de Arva, atq[ue] e--
72iusdem Comitatus Arvensis supremum Co--
73mitem, Dapiferorum: Sigismundum For--
74gatsch de Ghymes, Comitem Comitatus No--
75gradiensis, Pincernarum Regalium in Hun--
76garia, Magistros, & Ulricum a Krenberk in
77Nayvolak, Sac[rae] Caes[areae] Mai[estatis] Intimos, & alios
78Consiliarios, ad hunc tractatum adhi
--
79bitos, in hunc, qui sequitur, mo--
80dum, utrinq[ue] concorda--
81tum fuit.
82 [Blatt: A3v] Ad Primum Articulum.↑
83Quantum itaq[ue] ad religionis negotium attinet,
84non obstantibus prioribus pro tempore Constitutio--
85nibus publicis, sed neq[ue] Articulo postremo Anni
861604. (cum is extra Diaetam & sine Regnicolarum
87assensu adjectus fuerit; & propterea etiam tolli--
88tur:). Deliberatum est, ut iuxta Sac[rae] Caes[areae] Re--
89giaeq[ue], Mai[estatis] priorem resolutionem, ad quam se
90Regnicolae in sua replicatione referunt: Nimirum,
91quodomnes & singulos Status & Ordines, intra
92ambitum Regni Hungariae solum existentes, tam
93Magnates, Nobiles, quam liberas Civitates &
94Oppida Privilegiata, immediate ad Coronam
95spectantia: Item in Confiniis quoq[ue] Regni Hun--
96gariae, Milites Hungaros in sua Religione & Con-
97feßione, nusquam & nunquam turbabit, nec per
98alios turbari aut impediri sinet. Verum omni--
99bus praedictis statib[us]b & ordinibus liber Religionis
100ipsorum usus & exercitium permittetur: absq[ue]
101tamen praeiudicio Catholicae Romanae Religionis,
102& ut Clerus, Templa & Ecclesiae Catholicorum
103Romanorum intacta & libera permaneant, atq[ue] ea,
104quae hoc disturbiorum tempore utrinq[ue] occupata
105fuere, rursum eisdem restituantur.
106 [Blatt: A4r] Ad Secundum.↑
107Manet prioris tractatus Conclusio, ut simul
108cum Hungaris & Turca Pax & reconciliatio
109fiat.
110Ad Tertium.↑
111Palatinus eligatur cum sua dignitate, more an--
112tiquitus consueto, in proxime primitus celebran--
113da Diaeta. Quia vero sua Cae[sarea] ac Reg[ia] Mai[estas] ob
114varias Reipublicae Christianae neceßitates, in Hun--
115garia aut vicinis locis residere nequit, ne opus sit
116propter quasuis causas Regnicolis ad remotiores
117Suae Maiestatis residentias venire, gravesq[ue] sum--
118tus propterea facere, ubi neq[ue] Consiliarii Hungari
119semper Suae Maiest[ati] ad latus praesentes esse possunt:
120Ideo statutum & conclusum est, quod Sua Sereni--
121tas, secundum Plenipotentiam sibi per suam Mai[estatem]
122non ita pridem propterea omnimode concessam,
123in negotiis Regni Hungariae, per Palatinum &
124Consiliarios Hungaros, non secus ac si Sua Caesa[rea]
125Regiaque, Maj[estas] personaliter praesens adesset; audi--
126endi, proponendi, iudicandi, concludendi, agendi
127& disponendi in omnibus iis, quae ad conser--
128vandum Regnum Hungariae, eiusdemq[ue] Regnico--
129larum quietem & utilitatem videbuntur esse ne--
130cessaria, plenariam potestatem & facultatem
131habeat.
132 [Blatt: A4v] Et Personalis praesentia modernus in suo loco
133relinquatur: ita tamen, ut deinceps iuxta statuta
134Regni eligatur.
135Ad Quartum.↑
136Supplicant adhuc Regnicolae suae Ma[jestatae] ut Coro--
137na in Regnum Hungariae Posonium post tempora
138pacatiora, more aliorum Regnorum solito, redu--
139catur.
140Ad Quintum.↑
141De Thesaurario manet quoq[ue] iste articulus se--
142cundum primi Tractatus conclusionem, quod The--
143saurarius iste, sive hic Perceptor proventuum Re--
144giorum, sive Praefectus, aut quovis alio nomine ap--
145pelletur, cum aliis sibi adiunctis, in nullam partem
146gubernationis Regni sese immiscea[n]t; sed Regios
147duntaxat & Coronae proventus curent.
148Quin imo ut deinceps nativi Hungari semper
149& seculares eligantur, conclusum est; sicut etiam
150ad Contributiones publicas, Regnicolae, ad modum
151antea consuetum, Perceptores seu Dicatores, quos
152volunt habere, eligere poterunt.
153Quod ambos Reverendissimos Episcopos, A--
154griensem nempe & Varadiensem, concernit, iste
155interim a Regno abstinebunt, donec eorum causa
156decisa, vel alias composita fuerit.
157 [Blatt: B1r] Ad Sextum.↑
158Maneat iste quoq[ue] Articulus antea conclusus,
159Ne Sac[rae] Caes[areae] Regiaeq[ue] Maiestis authoritati & po--
160testati quippiam derogetur. In eius arbitrio relin--
161quitur, Episcopos quos voluerit eligere. Ne tamen
162in consilium alii, quam qui Episcopales suas Eccle--
163sias, vel alia iura Episcopalia habuerint, admit--
164tantur. Et inter hos quidem, ut eorum, qui ex No--
165bili Prosapia oriundi habiles sunt, condigna ratio
166prae caeteris, sicut ante, ita in posterum observetur,
167Sua Caesarea & Regia Maiest[as] benigne curabit.
168Quae vero de Episcopis Comitibus Comita--
169tuum in particulari recensentur, & utrum huius--
170modi personae Ecclesiasticae seculares habere pos--
171sint dignitates, id in futura Diaeta Rex & Regni--
172colae concludent.
173Praepositurae tamen & Abbatiae, moneant in suo
174statu & fundatione.
175Et quia cum appendice in hoc Articulo Oppido--
176rum Modor, Sancti Georgii & Bozin mentio fit,
177utrum nimirum ipsi inter Praelatos, Magnates,
178Nobiles, Status, & Ordines aßidere, votaq[ue], sua
179habere poßint, pro ulteriori deliberatione & re--
180solutione Suae Maiest[is] ac Statuum & Ordinum
181Regni, ad proxime futuram Diaetam, horum quoq[ue]
182totum negotium reiicitur.
183Bona vero Communitatibus Sac[ra] Caes[area] Regiaque,
184 [Blatt: B1v] Maiest[as] iuxta statuta publica Ferdinandi Regis,
185Anni 1542. non conferet.
186Ad Septimum.↑
187Etiam iste Articulus confirmatur iuxta prioris
188Tractatus conclusionem; Quod maneant sedes
189Spirituales: Si tamen in iisdem aliqui abusus in--
190olevissent, possunt illi in proxime futura Diaeta co--
191ram Sua Maiestate & Statibus Regni proponi,
192limitari & emendari. Ubi similiter querelas de
193Decimis, eorumque, abusibus, Rex & Regnicolae
194component.
195Ad Octavum.↑
196Hungari non consentiunt quod Iesuitae in Regno
197Hungariae iura Stabilia & Posseßionaria ha--
198beant & poßideant. Sua tamen Maiestas iuri--
199bus suis regiis inhaeret, quoad clausulas Donatio--
200nalium, fiant Donationes iuxta decreta Regni, &
201more antiquitus solito.
202Ad Nonum & Decimum.↑
203Sacra Caes[area] & Reg[ia] Maiest[as] Hungariam &
204Partes ei annexas, Sclavoniam videlicet, Croa--
205tiam, & Dalmatiam, per Hungaros nativos, &
206Nationes ei subiectas & annexas, poßidebit. Item,
207tam maiora quam minora officia Regni, etiam ex--
208terna & confiniorum Praefecturas, ex Consilio
209Hungarico, Hungaris & Nationibus ei annexis
210 [Blatt: B2r] idoneis, nullo interposito religionis discrimine,
211conferet. Si tamen suae Caesareae Regiaeq[ue], Maiest[ati]
212ita videbitur, poterit in Partibus Danubianis
213duorum Confiniorum Praefecturas pro arbitrio
214suo externis benemeritis, ex vicinis Provinciis
215suae Maiestatis conferre.
216Ad Undecimum.↑
217 Articulus hic de Palatino, in tertio iam conclu--
218sus est, hoc addito, quod querulantes iniurias suas
219iuris ordine prosequantur, & nemo nisi legitime
220citatus, iurisq[ue], ordine convictus, puniatur. Nec hoc
221praetermisso, quod Decreta Regni, quae per haec di--
222sturbia & varias Regni constitutiones multis in
223locis antiquis legibus Regni contrariantur, in Diae--
224ta proxime futura emendentur; iuxta constitutio--
225nes Annorum 1550. & 1553. & 1563.
226Ad Duodecimum.↑
2271. Stephani Ilieshazi & Uxoris suae causa com--
228ponetur, & contentabuntur.
2292. Negotium haeredum Dobonis, per Sophiam
230Priny, tanquam primariam Haeredem, cum sua
231Majestate concordatum est.
2323. Georgius Homonnay, Vigore constitutionis
233publicae fuit condemnatus, quod tamen Camera in--
234tempestivam sententiae executionem fecerit, id Suae
235Maiestati imputari non potest: In posterum ta--
236 [Blatt: B2v] men omnes sententiae, debito modo, iuxta decreta
237Regni, executioni demandabuntur.
2384. Arces Zoliom & Dubrawina, iuxta Inscri--
239ptionem Sac[rae] Caes[areae] Maiest[atis] reddantur Francisco
240Dersffii, & Nicolai similiter Dersffii Uxori &
241Haeredibus, vel summa Inscriptionis eis depo--
242natur.
2435. A Dionysio Banffii, generalis Belgioiosa
244quatuordecim millia Talerorum accepit: illum
245igitur sua Maiestas vel bonis vel pecuniis conten--
246tatura est.
2476. Bona Palochiana, siquidem successores spon--
248te pecuniis illa a Sua Maiestate redemerunt,
249nulla egent rectificatione; Volenti enim non fit
250iniuria.
2517. Posseßionum Reche & Bohonitz, ac bona
252Deregniana, in proxime futura Diaeta, coram Iu--
253dicibus Regni ordinariis, iure extraordinario re--
254videantur.
2558. Bona Kalo Haeredibus suis iam antea Ma--
256iestas sua ceßit & restituit.
2579. Bona Pellenii, Melegh & Chapii, iure re--
258videantur in Diaeta per iudices Regni ordinarios
259extraordinarie.
26010. Franciscum Magochii & Valentinum Ho--
261monnay Maiestas Sua ab impetitione iuris, Ca--
262stri Regetz, liberos pronunciare dignetur, siqui--
263 [Blatt: B3r] dem & alioquin cum Francisco Alaghy, haerede
264masculino, iam illi concordarunt.
26511. Civitas Cassoviensis, bona ab antiquis Regi--
266bus eis collata, libere, modo antiquo, teneat & pos--
267sideat.
26812. Bona Telegdiana iure revideantur in futu--
269ra Diaeta, per Iudices Regni extraordinarie.
27013. Thomam Nadasdii Sac[cra] Caes[area] Reg[iaque] Maiest[as]
271ratione matrimonii, nec ratione bonorum, Iure
272non impediet.
27314. Similiter Sigismundus Rakoczii, & Fa--
274milia Balaßii, ratione Arcis Makovitza, non
275impedientur a Sua Maiest[ate] Caes[area] atq[ue] Regia.
27615. Vidua Casparis Bamffii, per Christophorum
277& Georgium Bamffii omnibus spoliata, in inte--
278grum restituatur.
27916. Ita etiam Sigismundus Ballassa, qui contra
280aequitatem & ipsum ius naturae Sororem matris
281suae carnalem, & fratrem quoq[ue] suum carnalem
282captivavit, omnibusq[ue], bonis, tam mobilibus quam
283immobilibus, privavit; Illis omnia bona ablata,
284tam mobilia quam immobilia, statim restituat,
285quod nisi fecerit, citetur per spoliatos Actores in
286proxime futuram Diaetam, & Iudices Regni or--
287dinarii de facto extraordinarie causam hanc assu--
288mant, revideant, & iuxta decreta Regni diiudi--
289cent.
290 [Blatt: B3v] Ad Decimum Tertium.↑
291Cum impoßibile esse videatur huiusmodi ab--
292lata & depraedata bona mobilia, in hoc disturbio--
293rum tempore rehabere, in bonum itaq[ue] pacis publi--
294cae damna hinc inde accepta oblivioni traduntur.
295Ad Decimum Quartum.↑
296Donationes per Dominum Bochkay editae, cum
297nonnullae ex sinistra quoru[n]dam informatione cum
298apertißimo Regni damno, aliae vero diversis mo--
299dis sint emanatae: Ideo necessario requiritur, pro
300bono publico & conservatione pacis & amicitiae
301mutuae in Regno Hungariae, ut Regnicolae communi
302voto in proxime futura Diaeta Donationes illas re--
303videant, & quae merito manere iudicabuntur, ma--
304neant in suo vigare.
305Inscriptiones autem & bona illa, quae vel per
306Dominum Bochkay, vel Stephanum Ilieshazy
307impignorata sunt, maneant in suo vigore, donec
308Regnicolae in publica Diaeta illa eliberabunt, illos--
309que qui pecuniam dederunt, contentabunt: amodo
310autem nullae amplius inscriptiones fiant, sub quo--
311vis titulo aut praetextu.
312Nobilitationes per Dominum Bochkay factae
313maneant in suo vigore, ita tamen, ut in publica
314Diaeta literae superinde producantur, ut sciatur
315eorum Nobilitas, ne quid contra leges in eo pecce--
316tur.
317 [Blatt: B4r] Quoniam vero in proxime conventu Cassoviae
318peracto a Regnicolis ipsi Domino Bochkayo ad hae--
319rentibus conclusum erat, quod ii, qui se ad festum
320Iacobi2 proxime affuturum eidem & aliis sibi ad--
321haerentibus non adiunxerint, universa eorum bona
322& iura posseßionaria amittant: Conclusum itaq[ue]
323est, hanc constitutionem omnino silere & invi--
324gorosam esse debere.
325Ad Decimumquintum.↑
326Hic Articulus similiter iuxta prioris Tracta--
327tus conclusionem confirmatur; Nimirum, quod bo--
328na & Arces extraneis inscriptae per Hungaros
329restituta eis pecunia ipsorum, cum consensu Suae
330Maiest[atis] redimere liceat.
331Privilegia autem liberarum Civitatum, in
332quorum usu fuerunt, conserventur & in posterum
333illis Privilegiis tam Hungari quam Germani &
334Bohemi inhabitatores, indifferenter & aequali iu--
335re gaudeant, fruantur & utantur.
336 Querelae vero contra illos in publica proxi--
337me futura Diaeta audiantur & per Re--
338gnicolas vel Iudices Regni
339iudicentur.
340 [Blatt: B4v] QUOD PERSONAM
341DOMINI BOCHKAY EIUSQ[UE]
342contentationem concernit:↑
343AD Transylvania[m] cum partibus Hungariae,
344quas Sigismundus Bathori habuit, etiam Arx
345Thockay, ei cum omnibus suis pertinentiis nunc
346existentibus, una cum duobus & integris Comita--
347tibus, Ugochia & Beregh, tam intra quam extra
348Tybiscum habitis, similiter cum antiquis suis me--
349tis & pertinentiis, & fortalitium Zachmar, cum
350eodem Comitatu conceditur.
351Duo autem illa Oppida Kereztwr & Tarczal,
352cum sint oppignorata Sigismundo Rakoczi, & Se--
353bastiano Teköli, assentit sua Caes[area] Regiaq[ue] Maiest[as]
354ut illa per Dominum Bochkayum redimantur, &
355ad Castrum Thokay, more antiquo teneantur &
356poßideantur.
357Decimae vero Agrienses ultra Tybiscum, &
358aliae omnes similiter ultra Tybiscum, manea[n]t ipsi
359Domino Bochkay: Intra Tybiscum autem ad ra--
360tionem Suae Maiest[ati] Caes[areae] & Reg[iae] & colligantur.
361Atq[ue] haec quidem Domino Bochkay iure haere--
362ditario habenda conceduntur: Si tamen in linea
363eius masculina, ex propriis lumbis & thoro legiti--
364mo procreati & descendentes non essent, ex tunc eo
365facto omnia illi concessa in legitimum Regem Hun--
366gariae, & per consequens ad Coronam Regni de--
367 [Blatt: C1r] voluanturc, ita quod nullum suorum consanguineoru[m],
368vel affinium, eorumque, haeredum, aliquid iuris aut
369iurisdictionis, neq[ue] ad Principatum, neq[ue] ad ditio--
370nes & Comitatus ipsi Domino Bochkay concessos,
371ullo unquam tempore sint praetensuri.
372Quodsi vero filiam relinqueret, filia iure quar--
373talitio, iuxta Regni constitutionem, contenta esse
374debeat, aut requiescere in eo, quo Sua Maiest[as]
375cum ipso Domino Bochkay convenerit.
376Oppidum Lizka, cum pertineat ex antiqua
377fundatione ad Praeposituram Scepusiensem, con--
378ceditur quidem & illud ipsi Domino Bochkay,
379quousq[ue] Sua Maiest[as] cum eodem aliter conveniet
380& concordabit.
381Gubernatio Cassoviae & reliquarum partium
382Regni Hungariae Superiorum, pro Hungaris fiat,
383prout in Articulo generali conclusum est.
384De capituli vero Agriensi Intertentione, Sua
385Caes[area] Regiaq[ue], Maiest[as] & Regnicolae in futura Re--
386gni Diaeta de securo & oportuno loco providebunt,
387si Cassoviae non poterit esse.
388Ratione tituli, conceditur ei is, que[m] Sigismun--
389dus Bathori habuit, ut nimirum se Principem Im--
390perii, Transylvaniae, Siculorum3 Comitem, &
391partium Regni Hungariae Dominum nominare
392poßit: Insignia vero similiter Transylvaniae ge--
393rat, quae Sigismundus Bathori habuit, praeter gen--
394tilitia & alia eius adventitia.
395 [Blatt: C1v] Introductio autem in Provinciam & partes
396sibi a Sua Maiest[ate] concessas, fiat per Commissarios
397suae Maiest[atis] quamprimum omnia ab ipso Domino
398Bochkay & sibi adhaerentibus fuerint ratificata,
399ubi etiam relaxatio fiet iuramenti Transylvano--
400rum ratione fidelitatis suae Maiest[ati] praestitae. Pol--
401licetur quoq[ue] idem Dominus Bochkay se cura[m] ha--
402biturum, ut ipsi in viam rectam & antiquam de--
403ducantur. Sicut etiam Nuntios a Comitatibus il--
404lis, qui ad Hungaria[m] pertinent, ad generales Diae--
405tas in Hungaria celebrandas mittet & expediet.
406Conclusum quoq[ue] est, quod Domini Magnates
407& Nobiles ab utraq[ue] parte, tam a suae Maiestatis
408quam ipsius Domini Bochkay, omnia bona sua &
409iura sua posseßionaria, tam intra quam extra Ty--
410biscum, libere poßideant, eaq[ue] suis prioribus Do--
411minis & possessoribus restituantur.
412Similiter Civitas Zakolczensis, alia item Ca--
413stra, Saßin, Holich, Berench, & quaevis alia ad
414Hungariam pertinentia, prioribus Possessoribus
415restituantur, & quilibet coram legitimis Comita--
416tuum Comitibus & Iudicibus Nobilium iura sua
417prosequi poßit & valeat, similiter etiam in
418Octavis.
419Item, quod si malefactores, officiales & Facto--
420res suae Maiest[atis] vel aliquorum Regnicolaru[m] dam--
421na aut maleficia perpetrantes, in Transylvaniam
422vel partes sibi adiunctas transfugerint, ex tunc
423 [Blatt: C2r] tales, tam ad requisitione[m] suae Maiest[atis] quam quo--
424rumvis Regnicolarum querelas ibidem quampri--
425mum iuri sistantur, atq[ue] hi de damnis illatis iuxta
426decreta Regni puniantur: Idem etia[m] ex parte Sac[rae]
427Caes[areae] Regiaeq[ue], Maiestatis fiet.
428Statutum est etiam, quod statim conclusa &
429confirmata conclusione huius pacis, omnia execu--
430tioni demandentur, & ut supra memorata uni--
431versa Castra, Fortalitia, Civitates, Oppida, Pa--
432gi & aliae quaevis Ditiones, exceptis illis, quae vi--
433gore praesentis reconciliationis Domino Bochkaio
434conceduntur, in manus eiusdem suae Maiest[atis] & Re--
435gnicolarum, priorumq[ue], Dominorum & possesso--
436rum omnia cedantur & resignentur; demptis do--
437nationibus, & bonis impignoratis, de quibus
438in Articulo 14. Regnicolarum superius conclu--
439sum est.
440Quod vero fideles suae Maiestatis, nempe Bal--
441thasarem Kornis & Pancratium Sennieii, & a--
442lios omnes Transylvanos concernit, qui ob fideli--
443tatem & iuramentum suum Sac[rae] Caes[areae] Regiaeq[ue],
444Maiestati praestitum, in Transylvania bona sua
445amiserunt, cum illi merito apud omnes hoc facto
446suo laudem potius quam poenam aliquam merean--
447tur, ipsisq[ue] Domino Bochkay adhaerentibus omnia
448sua restituantur, & oblivio omnium praeteritorum
449fiat, sua Serenitas adhuc benigne insistit & requi--
450rit, ut hi quoq[ue] fideles suae Maiest[atis] idem ius sen--
451 [Blatt: C2v] tiant & experiantur, & ut illis bona ipsorum re--
452stituantur, atq[ue] ea per ipsos aut per alios poßide--
453re, aut vero illis eadem pretio competenti diven--
454dere ac alienare liceat.
455Ultra haec vero, Dominus Bochkay Corona[m] sibi
456a Vezerio donatam, in derogamen Regis & Regni
457Hungariae & Coronae eiusdem antiquae, se non ac--
458cepisse asserit.
459Deniq[ue] etiam conclusum est, quod debita, quae
460Sac[rae] Caes[areae] Reg[iaeque] Maiestatis Commissarii, ad neces--
461sitates Suae Maiestatis a Transylvanis levassent,
462sua Caes[area] Reg[iaque] Maiest[as] curet exolvi, vel ex quaestu
463illoru[m] ex tricesimis succeßive defalcari permittet.
464Quibus omnib[us] ita transactis & compositis, su--
465perest, ut omnes, qui Domino Bochkaio adhaeseru[n]t,
466fide, quam illi dederunt, renu[n]ciata, rursum in gra--
467tiam & fidelitatem suae Sac[rae] Reg[iaeque] Maiest[atis] tan--
468quam legitimi ipsorum Regis redeant & recipian--
469tur. Et a modo in posterum ipsi & successores illo--
470rum nullo unquam tempore a fidelitate suae Caesa--
471reae Reg[iaeque] Maiest[atis] eiusdemq[ue] successorum legitimo--
472rum Regum Hungariae, salvis iuribus & liberta--
473tibus Regni permanentibus, desciscant.
474Quod ut commodius fiat, perpetuaq[ue] firmitate
475roboretur, atq[ue] ipsi Hungari Domino Bochkaio
476adhaerentes, assecurato, quieto & tranquillo super--
477inde sint animo; Nos ex Plenipote[n]tia nobis a Sac[ra]
478Caes[area] Reg[iaque] Maiest[ate] concessa, omnibus & singulis,
479 [Blatt: C3r] qui hoc modo Suae Sac[crae] Caes[areae] Reg[iaeque] Ma[iestati] reconciliati
480fuerint, oblivionem omnium eorum quae a 15 die
481Octob[ris] anni 1604. usq[ue] modo hinc inde gesta com--
482missaq[ue], fuerunt, benigne concedimus, ita quod om--
483nes caedes, rapinae, spolia Castrorum, interceptio--
484nes Civitatum, Oppidorum, Possessionum, & Vil--
485laru[m] occupationes, generaliter vero universae vio--
486lentiae sub hoc tempore factae & patratae, nulli om--
487nium cuiusvis status, conditionis, ordinis ac prae--
488eminentiae, demptis superius exceptis imputentur,
489sed de plano & simplici obliterentur, & nullo un--
490quam tempore quovis exquisito modo & colore,
491neq[ue] Maiestas Caes[area] Reg[iaque] ac successores sui legitimi
492Reges Hungariae, nec ipsi damnificati Regnicolae
493ad invicem palam vel occulte, in vel extra iudi--
494cium, per se vel per alios poßint propterea vel im--
495pediri, vel aliqualiter aggravari.
496Quinimo hi omnes universi super suis factis,
497intra praefatu[m] tempus commißis, a quibusvis acto--
498ribus causidicis, litigantibus, tam intra quam ex--
499tra iudicium, liberi penitusq[ue], absoluti sint & ha--
500beantur: nec eos quivis iudex ordinarius iudicare
501valeat aut praesumat, quovis modo, praeter quam
502servitores suae Maiest[atis] Caes[areae] aliorumq[ue] Domino--
503rum & Nobilium, ad dandas rationes obligatos,
504qui hinc excepti, ad dandas rationes omnino ad--
505stringentur. Quod si compertum fuerit, eiusmodi
506proventus tam suae Maj[estatis] Caes[areae] quam Regnicolarum,
507 [Blatt: C3v] armis aut viole[n]ter ab illis ablatos fuisse in eo casu,
508ad talium proventuum restitutione[m] non tenentur.
509Si quis etia[m] ex praedictis Domino Bochkaio ad--
510haerentibus Hungaris, quaevis Castra, Fortalitia
511aut Munitiones sponte vel invite manibus Hun--
512garoru[m] tradidissent, aut assumpto sibi exterorum
513Turcarum & Tartarorum auxilio, suae Caes[areae] Reg[iaeque]
514Maiest[atis] aut Hungaris, vel etiam vicinis Provin--
515ciis damna intulissent, necnon liberas Civitates,
516Fodinas, Oppida, Villas, posseßiones, Taxas, Cen--
517sus vel proventus quovis nominis vocabulo nuncu--
518patos percepissent, & pro se usurpassent, sint, sicut
519supra dicti, absoluti, ita tamen, ut de caetero ab o--
520mnibus huiusmodi penitus abstineatur.
521Ad cuius uberiorem effectum consequendum
522deniq[ue] conclusum est, quod omnes Hungari, qui
523Domino Boczkay adhaeserunt, post horum omnium
524hic factam conclusionem & confirmationem, ipsius
525iuramento, nexui ac vinculo quam primum & cum
526effectu renuncient, ab eo recedant & liberentur:
527ipse Dominus Bochkay nullo unquam tempore eos
528sibi obnoxios habeat; quinimo eosdem etiam ab eo--
529dem iuramento sibi praestito, eo facto liberos fa--
530ciat & pronunciet.
531Ut vero haec omnia maiori robore firmentur, o--
532mnisq[ue], scrupulus diffidentiae ex cordibus Domino
533Bochkay adhaere[n]tium radicitus evellatur, atq[ue] hic
534Tractatus & reconciliatio stabilior sit, sua Sac[ra]
535Caes[area] Reg[iaque] Ma[iestas] diplomate suo superinde confecto
536 [Blatt: C4r] & emanato firmiter promittet, & penes eandem
537Regnum quoq[ue] Bohemiae, Archiducatus Austriae,
538Marchionatus Moraviae, Ducatus Silesiae, & Se--
539renißimus Dux Ferdinandus cum Ducatu Styriae
540assecurabunt. Quod sua Sac[ra] Caes[area] Regiaq[ue]
541Maiestas hanc reconciliationem cum Hungaris
542facta[m] inviolabiliter in omni sua parte observabit,
543& vicina quoq[ue] Regna ac provinciae nihil, quod vi--
544cinitatis ius poßit ledere, attentabunt. Sicut
545etiam vicißim Regni Hungariae Regnicolae, & ad
546illud pertinentes Provinciae & Comitatus suae Cae[sareae]
547Reg[iaeque] Maiest[ati] & successoribus eius legitimis Regi--
548bus Hungariae ad perpetuam fidem, fidelitatem &
549observantiam sese obligabunt per publicas Regni
550constitutiones, quod salvis semper iuribus & liber--
551tatibus Regni permanentibus, nunquam defectio--
552nem, rebellionem, insurrectione[m], publicae pacis per--
553turbationem, vicinarum Provinciarum invasionem
554& populationem interna[m], & externam conspira--
555tionem, Turcarum & Tartarorum, aliorum que--
556rumcunq[ue] hostium in Regnu[m] Hungariae & vicinas
557Provincias introductionem, privata conventicula
558contra suam Caes[aream] Reg[iamque] Ma[iestatem] contra bonum Regni,
559in aeternum molientur, vel quovis exquisito colore
560& praetextu attentabunt. Quinimo, quod secundu[m]
561antiqua pacta & foedera bona[m] vicinitatem & mu--
562tuum amorem tam Hungari quam vicinae Provin--
563ciae mutuo colent, & ultro citroq[ue], commertiu[m] Chri--
564stianorum liberu[m] omnib[us] relinquent. Sicut etiam
565 [Blatt: C4v] vicißim reciproce Hungari vicinis Provinciis de
566conservanda vicinitate, & quae ad eam necessaria
567esse videbuntur, suas quibuslibet literas peculia--
568res aßignabunt.
569Et si cum Turca pax honesta co[n]cludi non poßit,
570ipsiq[ue] Turcae conditionibus inhaererent, & talia
571proponerent, quae Regno Hungariae vicinisq[ue] pro--
572vinciis damnosa & periculosa essent, quod ex tunc
573coniunctis viribus cum milite Sac[rae] Caes[areae] Reg[iaeque] Ma[iestatis]
574contra eum, ut communem Christiani nominis &
575Patriae hostem, secundum decreta & constitutio--
576nes Regni, pari alacritate & promtitudine, absq[ue]
577ulla tergiversatione, ad contestandam eorum fide--
578litatem procedent.
579Quod si vero secus fieret, co[n]trarium facientes,
580eo ipso notam perpetuae infidelitatis incurrent.
581Acta & conclusa sunt haec Viennae Austriae 23.
582die Mensis Iunii, Anno 1606.
583MATTHIAS.
584Paulus Sixtus Trautson &c.
585Ernestus a Molart.
586Tho[mas] Erdödi, Comes perpetuus Montis Claudii.
587Sigismundus Forgatsch de Ghymes.
588Carolus a Lichtenstein &c.
589Sigifridus Christophorus Preiner &c.
590Georg[ius] Turzo, Comes perpetuus de Arva.
591Udalricus de Krembergk.
592Stephanus Ilieshasii.
593Thomas Wizkelethi.
594Andreas Ostrossith.
595Paulus Apponii.
Sachliche Anmerkungen