Europäische Religionsfrieden Digital

Europäische Religionsfrieden Digital

Wormser Edikt (8. / 26. Mai 1521) - Lateinischer Text

1 [Blatt: A1r ]
2Imp.[eratoris] E.[t] S.[ancti] Aug.[usti] Cathol.[ici]
3Regis et.c.[cetera]
4edictum imperiale ex cele-
5berr.[imi] sa.[cri] imp.[erii] conventu
6 habi-
7to M. D. XXI.
8Contra F.[ratrem] ordinis sancti Augustini, ve-
9terum et damnatarum Haereseon suscita-
10torem et novarum inventorem.
11Contra libros omnes sub nomine editos et edendos
12et eorum posthac impressores, emptores, venditores.
13Contra coniuratos, receptatores et quoquo modo
14fautores.
15Contra libellos famosos et criminosos ac etiam huiusce ge-
16neris picturas et eorum autores, impressores, em-
17ptores, et venditores, cuiuscunque sint no-
18minis aut conditionis.
19Lex impressoria ad prohibenda mala, quae ex per-
20verso tam laudatae artis abusu fiunt.
21Poenae
22Criminis laesae maiestatis, Gravissimae Caesaris et Sac.[ri] Im-
23perii indignationis,
24Proscriptionis, banniq.[ue] ac interdicti Imperialis
25praeter alias in corpore Iuris clausas
26ut in edicto latius.

[Blatt: A1v leer ]

27 [Blatt: A2r ] Carolus Quintus, divi-
28na favente cle-
29mentia electus Romanorum Imperator sem-
30per Augustus ac ,
31utriusque , , ,
32, etc. Rex, Archidux
33, Dux , , , , ,
34Comes , , et etc. Universis et sin-
35gulis electoribus aliisque Principibus
36tam ecclesiasticis quam secularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Prae-
37latis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobili-
38bus, Militibus, Clientibus, Praefectis, Praesidibus, Iudicibus,
39Scultetis, Burgimagistris, Consulibus, Scabinis, Civitatum, Op-
40pidorum, villarum, terrarum, et quorumvis aliorum locorum Com-
41munitatibus, Nec non universitatum, Studiorum sive Gymna-
42siorum rectoribus et alocum tenentibusa seu Officialibus eorundem
43ac caeteris quibuscunque Nobis tam iure quam haere-
44ditario aut alio quocunque modo subiectis et fidelibus dilectis,
45cuiuscunque status, gradus aut conditionis sint et ad quos prae-
46sentes vel earundum exemplum nostro vel alicuius Praelati
47ecclesiastici sigillo sive etiam publici Notarii manus subscriptio-
48ne communitum pervenerit, Gratiam Caesaream et omne bonum.

49Ad veri Romanorum Imperatoris officium pertinet non
50solum fines huius , quod praedecessoresb nostri Ger-
51maniae principes ob defensionem Sanctae Romanae et univer-
52salis ecclesiae suo suorumque saepius effuso sanguine per divinam
53gratiam sibi quaesierunt ad orthodoxam viam adductis vel ex-
54pulsis infidelibus propagare, Verum etiam, ne qua haereseos
55labes aut suspicio in iam sibi subditis nationibus sacrosanctam
56religionem nostram commaculet, summo studio providere, Aut
57si qua iam oriri ceperit, eam omni ope omnique cura iuxta nor-
58mam a sancta Romana ecclesia hactenus observatam delere
59penitus et extinguere. Quod, si quis alius e maioribus nostris,
60tanto Nos magis praestare debemus, quanto dei Opt.[imi] Max.[imi] immen-
61 [Blatt: A2v ] sa benignitas cNobis plurac regna et dominia pluresque et magis bel-
62licosos populos maioresque vires quam iam multis saeculis alicui Prin-
63cipi, qui hisce titulis sit potitus, ad suae sanctae fidei tutelam et incre-
64mentum elargiri dignata est. Accedit, quod quum ex paterno genere e
65Christianissimis Imperatoribus et Archiducibus Duci-
66busque , ex materno vero Catholicis ,
67, et Regibus simus orti, quorum omnium pro fide Chri-
68stiana res praeclare gestas nulla unquam delebit oblivio, non sine gra-
69vi conscientiae nostrae honered et perpetua nominis nota quadamque ve-
70luti nebula felicibus ineuntis Principatus nostri auspiciis offusa
71factum crederetur, si quae iam ab hinc triennium pullulare in
72 coeperunt novas quasdam haereses, imo verius iam saepe olim per
73concilia et Summorum Pontificum decreta approbantee ecclesia damna-
74tas et nunc denuo veluti ab inferis erutas altiores iacere radi-
75ces ulla nostra negligentia passi esse videremurf. Sane vestrum
76neminem ignorare existimamus, quibus erroribus et haeresibus
77gab orthodoxa fideg longe alienis quidam frater
78ordinis sancti Augustini religionem Christianamh in hac praesertim
79inclyta omnis infidelitatis et haeresum per-
80petua oppugnatrice ita inficere conetur, ut nisi mature occurra-
81tur, tota haec natio et deinde serpente contagione universa Chri-
82stiana respublica in abominandum schisma et bonorum morum
83pacisque ac tandem detestandam sui perniciem prolapsura videatur.

84Qua propter non immerito commotus sanctissimus in Christo pater
85Dominus i Sacrosanctae Romanae et universalis ecclesiae Sum-
86mus Pontifex, ad quem fidem catholicam et ecclesiae sacramentaj curare
87spectat, praedictum k a principio clementer et paterne mo-
88nuit et hortatus est, ut a nefandis huiusmodi inceptis desiste-
89ret et iam sparsos errores revocaret. Quod quum ille neglexisset
90et peiora semper prioribus adderet, Idem ad op-
91portuna neque tamen insueta remedia procedere statuit. Itaque convoca-
92tis saepius Reverendissimis sanctae Ro.[manae] ecclesiae Cardinalibus,
93Episcopis ac aliis Praelatis nec non regularium ordinum Prioribus
94seu Ministris generalibus accersitisque pluribus scientia et pro-
95 [Blatt: A3r ] bitate praestantibus viris et in omni doctrinarum et lingua-
96rum genere eruditis ac diversarum Christianarum nationum
97doctoribus et magistris, lpraedicto tamen priusl voca-
98to acm citato et in contumacia persistente, ipsius scripta tam Ale-
99manico quam latino sermone edita et edenda, ut perniciosa et fi-
100dei unitatique ecclesiae contraria auctoritate sua Apostolica prae-
101fatorumque ad hoc accedente Cardinalium consilio et assensu
102ac Episcoporum, et Praelatorum, Doctorumque et Magistrorum
103matura deliberatione damnavit et ubique locorum comburen-
104da prorsusque abolenda censuit et decrevit. n vero ip-
105sum nisi infra certum expressum terminum a publicatione decre-
106ti sanctitatis suae mutata sententia se errores suos revocasse et
107ad poenitentiam rediisse docuisset, ut inobedientiae et iniquita-
108tis filium, ut schismaticum et haereticum, ab omnibus evitandum
109et, prout iura postulant, puniendum declaravit, sub poenis et cen-
110suris, quae in Apostolicis litteris bulla plumbea communitis
111et super hac re editis latius continentur. Quas ad Nos ut pote
112Christianae fidei verum et supremum propugnatorem et sedis A-
113postolicae sanctaeque Romanae et Universalis ecclesiae primarium
114filium et advocattum per suum et dictae Sedis specialem Nuncium et
115Oratorem, Honorabilem virum nobis dilectum
116,o eiusdem Sedis Protonotarium et Apostolicae pBibliothecae praefe-
117ctump, dedita ad hoc opera misit, petens atque requirens, ut pro offi-
118cio ac debito Imperialis dignitatis in universo primum
119, deinde (quod catholicum Regem et Christianumq prin-
120cipem decet) in caeteris etiam regnis, dominiis et provinciis nostris et prae-
121sertim in Germania praestito in auxilium fidei catholicae brachio
122seculari omnia et singula in iam dictis litteris Apostolicis contenta invio-
123labiliter observari et executioni mandari iuberemus. Post quas
124quidem praedicto r factas a monitionem, voca-
125tionem,s citationem et ipsius tandem condemnationem nec non praesentatas No-
126bis eiusdem Beatiss.[imi] patris litteras bullamque apostolicam per varia et diver-
127sa Germaniae loca publicatam et nostro iussu et mandato non solum
128 in inferioribus dominiis nostris, verum ett , ,
129 [Blatt: A3v ] , executioni demandatam, tantum abfuit, ut
130uidem u resipisceret errataque sua revocaret et petita ab-
131solutionis venia in gratiam cum Summo Pontifice et san-
132cta ecclesia redire procuraret, ut etiam detestabiliores perversi
133ingenii sui fructus in dies ederet et perinde ac in manifestam
134ecclesiae perniciem furens rueret, complures acervatim libros
135non modo novarum, sed etiam a sacris conciliisv olim condem-
136natarum haeresium plenos nec solum Latino, verum etiam,
137ut facilius vulgus perverteret, Alemanico sermone a se com-
138positos vel saltem suo nomine editos fere quotidie divul-
139garet. In quibus (bone deus) observatum ab ecclesia iam tot
140seculis septem sacramentorum numerum, ordinem, usum dis-
141sipat, confundit, deturpat. Inviolatas matrimonii leges mi-
142ris modis foedissime inficit. Extremam unctionem cum
143 fictionem dicit. Communicandae sacratissimaew Eucharistiae
144ritum ad damnata Boemorum revocat instituta. At saluber-
145rimam contaminatis peccato mentibus Confessionem primum
146ita involvit, ut confusionem eam e confessione fecerit, mox eti-
147am magna in parte convellit, postremo adhuc peiora se de ea
148scripturum minatur. Unde nonnullix iam (ut accepimus,
149quod vel auditu est intolerabile) sumpta hinc occasione de con-
150fessionis instituto et modo ceperint subdubitare, Alii mutila-
151tam et truncamy fecerint, Alii vero (pro scelus) et confiteri ip-
152si destiterint et nequaquam esse confitendum publice assere-
153re sint ausi. Porro Sacerdotalem ordinem et per quod sacro-
154sanctum Christi corpus sanguisque conficitur, divinum illud munus
155Claviumque Coelestium potestatem non solumz vilissimi pendit
156 et laicis, puerisque atque adeo foeminis ipsis commu-
157nia facit, sed et eosdem laicos ad lavandas sibi in sacerdotum
158sanguine manus incitat. Ipsum vero Summum nostrae religi-
159gionis Sacerdotem, Divi Petri Successorem et verum in ter-
160ris Christi vicarium non nisi infamibus et probrosis nomi-
161nat verbis et frequentissimis atque inauditis invectivis, contu-
162 [Blatt: A4r ] meliis et blasphemiis insectatur. Liberum arbitrium
163prorsus nullum esse, sed omnia certa lege stare ex Manichaei
164quidem et penu depromit, sed tanquam irrefraga-
165bili argumento ethnicorum poetarum carminibus confir-
166mat. Missae venerabile Sacramentum neque defun-
167ctis, neque vivis aliis, quam soli celebranti suffragari scribit.

168Ieiuniorum et orationum institutionem et consuetudinem
169ab Ecclesia observatam invertit et corrumpit. De pur-
170gatorio, et Animarum, quae in eo expiantur, statu, Deque
171Divini sacrificii et veniarum suffragiis, quae a nobis fide-
172les defuncti expectant, cum Vualdensibus et Vuigleffitis
173contra Ecclesiam sentit, De ecclesia vero ipsa militante
174cum Pelagianis et Hussitis. At Sanctorum patrum au-
175toritates et scripta ab ecclesia recepta pro nihilo habet, est
176ubi etiam saepe deridet debitumque illis cultum et devotio-
177nem deterit et diminuit. Obedientiam et regimen om-
178ne prorsus tollit, Unde populi ad defectionem et rebellionem
179a suis tam spiritualibus quam temporalibus dominis faciendam ad
180rapinas, caedes, incendia cum magnoaa et manifesto Christianae
181reip.[ublicae] discrimine provocentur. Quinimo quum vitam quandam solu-
182tam, licentiosam atque ab omni lege explicitam et vere ferinam
183inducere conetur, ita exlex homo leges ipsas omnes dam-
184nat et contemnit, ut Decreta Sanctorum patrum et sa-
185cros Canones publico igni comburere non formidaverit,
186facturus peiora Civili Iuri, si non magis seculi gladium
187quam Pontificis excommunicationes et censuras metuisset.

188Iam vero Sacrosanctis Conciliis palam contradicere et
189pro suo arbitratu detrahere non erubescit: E quibus po-
190tissimum illud, quod cum perpetua incly-
191tae Germanicae Nationis gloria pacem et tranquillitatem
192dissidenti ecclesiae dedit, ita ubique mordet et impuro sce-
193leratoque ore lacerat, ut in magnum universalis ecclesiae de-
194decusab et offendiculum, sed Germanicae praesertim Na-
195 [Blatt: A4v ] tionis opprobrium et ignominiam Concilium ipsum; nunc pessime
196omnium errasse scribat, nunc synagogam satanae quique in eo conve-
197nerant et haeresiarcham comburi iusserant,
198 utique fel.[icis] recordationis Imperatorem et
199 Principes Antichristum et suos Apostolos, homicidasque et
200pharisaeos vocet. Quid quod damnata in eodem Concilio
201omnia errata evangelica et Christiana esse et
202se recipere probaturumque profitetur. Approbatos vero eiusdem
203Hussitae articulos nequaquam admittit. In tantamque prorupit
204mentis vesaniam, ut si semel fuerit haereticus,
205se plus decies haereticum ac glorietur, homo usque adeo no-
206varum rerum ac porius perditionis humanae cupidus, ut nihil fe-
207re scripserit vel saltem suo nomine divulgaverit, cui non ali-
208qua pestis, aliquis laetalis insit aculeus, praeter illos libros, ne
209nominandos quidem ob execrandam eorum materiam, ipsius tamen
210titulo editos et ab eo cum reliquis ut suos agnitos, quorum sin-
211gula verba, singula venena merito quis dicat. Et ne omnia,
212quae innumerabilia sunt, Lutheri errata singulatim percen-
213seantur, tanquam si hic unus non homo, sed diabolus ipse sub ho-
214minis specie ad perniciem humani generis adsumpta mona-
215chi cuculla, quam plurimorum haereticorum damnatissimas hae-
216reses, iam diu sepultas in unam sentinam congesserit et ali-
217quas etiam novissime de suo excogitaverit sub simulata prae-
218dicatione Fidei, quam ad praetexendos suos dolos tam saepe tantoque
219opere obiicit. Fidem veram prorsus destruit sub libertatis, quam
220promittit, specie, diaboli iugum et servitutem inducit et sub evan-
221gelicae professionis nomine omnem evangelicam pacem et caritatem om-
222nemque rerum ordinem et pulcerrimam denique totius ecclesiae faciem
223invertere, labefactare, et penitus pessundare molitur. Qui-
224bus omnibus per Nos et consilia nostra nationum omnium
225nobis subditarum saepius et diligenter attentis et conside-
226ratis et praesertim in hac parte ab eodem
227requisiti, absque insigni macula nostra atque orthodoxae religio-
228 [Blatt: A5r ] nis iniuria et detrimento rem tanti ponderis negligere ne-
229quaquam potuimus, ut etiam non debuimus neque voluimus.
230Sed potius praedecessorum nostrorum Romanorum Impe-
231ratorum vestigiis insistentes eorumque pro libertate Catholi-
232cae et Apostolicae ecclesiae perpetuo laudabilia facta ac pias
233et sanctas super puniendis et exterminandis haereticis con-
234stitutiones observantes, convocatis saepius ad praesentiam
235nostram propter hoc praecipue Electoribus nec non uni-
236versis Ordinibus et Statibus in
237hoc conventu congregatis, de eorum omni-
238um et singulorum unanimi consilio, matura deliberatione et
239consensu in hanc tandem devenimus sententiam et conclu-
240sionem: Ut quamvis hominem ita a Summo Pontifice
241et sede Apostolica condemnatum et in sua obstinata per-
242versitate obduratum atque ab usu Catholicae ecclesiae alie-
243num et notorium haereticum audire, omni iure exceptum
244esset, tamen ad tollendam omnem cavillandi ansam, id-
245que quia nonnulli plaerosque libros ad adscriptos ipsi-
246us esse apertissime inficiabantur, Complures audiendum pri-
247us a nobis hominem, quam in eum ad executionem Pontifi-
248cii Decreti ulterius procederemus, asseverabant, ae
249saepe dictum, misso ad ipsum dedita opera uno e Caduceato-
250ribus seu praeconibus et Heraldis nostris, sub libero huc ve-
251niendi et hinc recedendi salvo conductu accersiri iubere-
252mus. Quod et factum fuit, Non ut nos de hoc negocio iu-
253dicaremus aut cognosceremus, quum id dubio procul ad
254Romanum Pontificem et Sedem Apostolicam pertineat,
255Neque ut res sacrosanctae Fidei nostrae nunc tandem post tot
256secula per novas altercationes cum magno Fidelium scan-
257daloaf et perturbatione ac infidelium derisione in controversi-
258am revocari pateremur, Sed ut cum vulgi et plurimorum
259ita petentium satisfactione hominis animum percontantes
260eum bonis monitionibus et suasionibus ad rectam semitam
261 [Blatt: A5v ] (si fieri posset) reduceremus. Itaque in nostra et
262 Electorum, Principum, Praelatorum et Statuumag praesentia constitu-
263tum iuxta formam Imperialis mandati super hac re nuper editi interroga-
264ri iussimus: Primum, nunquid ipse multos libros sibi ob oculos ad-
265ductos et titulatim nominatos et alios item, qui sub suo nomine circumferun-
266tur, composuisset. Deinde, an ea, quae in ipsis libris contra Sacra Con-
267cilia, decreta Patrum, ritus et consuetudines a nostris maiorib.[us] ad
268hunc usque praesentem diem observatas scripserit, revocare vellet et ad si-
269num et unitatem universalis ecclesiaeah redire, adhibitis ad hoc nostro
270et Imperii nomine admonitionibus et adhortationib.[us], quae obstinatis-
271simum hominem etiam lapide duriorem emollire et convertere potuis-
272sent. Qui sane statim libros ipsos antedictos ut suos agnovit et
273confessus est et nunquam se id negaturum protestatus. Imo et adhuc ali-
274os se composuisse dixit, quorum copia quum nobis non fuisset facta,
275iccirco in medium non fuerant adlati. Quantum vero ad revo-
276cationem attinet, terminum sibi ad respondendum dari petiit, qui quam-
277vis merito negari potuisset, tum quia novitates et errores in Fide
278nulla sunt dilatione tractandi, sed statim penitus resecandi, tum quia
279ex mandato nostro sibi legitime insinuato nec non etiam litteris,
280quas ad eum dederamus, optime admonitus, quam ob causam voca-
281retur, non nisi statim respondere paratus ad tantum Imperialis con-
282ventus consessum venire debuisset, tamen ex nostra clementia et
283benignitate unius adhuc diei terminum ad respondendum sibi de-
284dimus, quo elapso rursus coram nobis et praedictis Ordinibus
285Imperii comparens et similibus adhortationibus saepius, ut
286ad cor rediret, efflagitatus, pollicentibus etiam nobis, si resipisce-
287ret erroresque suos agnosceret et quae in suis libris damnata et ma-
288la essent, revocaret, facile nos impetraturos, ut a Beatitudine
289Pontificis in gratiam benigne reciperetur et adhibito fideli, aequo
290et diligenti examine ex ipsius libris, quae mala scripserat, secer-
291nerentur, quae vero bona, autoritate Apostolica approbarentur, se
292ne verbum quidem in suis libris mutaturum imprudentibus simul et
293impudentib.[us] verbis orisque et corporis gestu, quodvis potius quam religio-
294sum aut sanum hominem prae se ferente apertissime negavit. Quinimo in
295 [Blatt: A6r ] nostram et faciem Summorum Decreta Pontificum et Con-
296cilia ipsa sacrosancta errasse saepius et sibi ipsis contradixisse et
297tandem nullius apud se momenti fore asseveravit, seque nihil ex
298his, quae scripserat, revocaturum, nisi evidenti sibi ratione et Sa-
299crae scripturae autoritatibus ad suae conscientiae animique satisfa-
300ctionem et assensum fuerit convictus. Illud subinde repetens et in-
301culcans (quo fraudum suarum virus iam multis detegi coeptum oc-
302cultaret) conscientia sibi illaesa et integra, neque velle se nec pos-
303se verbum dei immutare. Mala mens. Malus animus. Quasi
304vero Nos id ab eo peteremus, ut verbum Dei immutaret, ac non
305potius, ut iuxta verum Dei verbum ad gremium Sanctae matris ec-
306clesiae, a qua tam impie quam turpiter defecerat, rediret. Cuius au-
307toritatem quum tantam voluerit esse Dominus idemque Deus noster
308Iesus Christus, ut qui ecclesiam non audierit, tanquam ethnicus et pub-
309licanus sit habendus. Idcirco non immerito vel eam solam omnibus in-
310ventionibus et vaframentis haereticorum longe anteferendam nemo
311numquam nisi perditissimus et vere haereticus et ai iudicavit, qui
312ut tandem egregia sua hic acta condigno fine clauderet et quod pessi-
313me incaeperat, peius terminaret, quid animi habeat et quam fidelium cla-
314de exultet vel in nostro et conspectu dissimulare
315non potuit. Nam detorta (ut haereticis mos est) a vero sensu ad suam
316impietatem evangelica illa sententia, Non veni mittere pacem, sed gladium.
317Omnium sibi, dixit, iucundissimam istam in rebus faciem videre ob verbum
318dei studia et dissensiones fieri. Id est (quod utinam ne experientia vide-
319remus) ob dissidentes ab ecclesiae ritu opiniones, quas
320verbi dei falso titulo praetexit, vere studia contraria et dissen-
321siones et dissidia et schismata et bella et caedes et rapinas in-
322ter Christianos concitari. Tali igitur et tam subdola atque haereticis
323omnibus peculiari responsione Nobis et sacro Imperio a Luthero
324data et si decreveramus ipso statim remisso ad ulteriora progre-
325di (id quod ex sententia nostra manu nostra scripta et postera die
326publicata nemini non constare potest), Tamen ad preces omnium Imp.[erii] ordi-
327num inclinati adhuc ipsi triduum ad resipiscendum concessimus. Quo
328 [Blatt: A6v ] tempore duo Electores, duo Episcopi, duo Principes secula-
329res duoque civitatum nomine universos ordines et status Sa-
330cri representantes et ad hoc communi om-
331nium iussu et nomine deputati, vocato ad se aj prae-
332dictoaj nullum non admonendi et adhortandi eum, ut tandem
333resipisceret et nisi id faceret, quae ipsum a nobis et
334 Legumque constitutionibus poenae manerent, declaran-
335di officium frustra insumpserunt.
336 adhibitis secum duobus doctoribus pie-
337tate et scientia praeclaris non solum adhortationibus, sed eti-
338am multorum errorum evidentibus redargutionibus ad ip-
339sius usque obmutescentiam factis, mox seorsim ipsum pruden-
340ter et humane commonefecit, ut ad summi Pontificis et Se-
341dis Apostolicae, Nostrumque et statuum et caete-
342rarum fidelium nationum sanam sententiam iuxta continu-
343atum tot seculis ecclesiae ritum potiusquam ad suam unius
344opinionem respiceret, a qua si recedens in ordinem redire vel-
345let, id se primum nonnullorum sanctorum patrum, qui et
346ipsi aliquando erraverunt, laudabili exemplo, deinde salvis
347anima, corpore et honore facturum cognosceret. Ad quae
348akak antedictus et si varia plaeraque et diversa cumque
349iisal, quae scripserat, pugnantia, nihilo tamen meliora aut sa-
350niora privatim respondit, quam publice coram nobis et sacro Impe-
351rio fecerat. Atque adeo se non omnes modo supramemoratos, sed
352et Concilium ipsum generale (si quod fieret) suspectum habere
353protestatus est, Et (ut certissimo et omni exceptione maio-
354ri testimonio nobis constat) pollutissimo et sceleratissimo ore
355profari non est veritus, Res evangelii et Catholicae fidei nun-
356quam fuisse in Conciliis generalibus bene tractatas. Unde
357non iniuria plurimum nobis mirari subiret, cur nam a summi
358Pontificis sententia ad generale Concilium nuper provocarit,
359quum tam impie de Conciliis ipsis loquatur et scribat, Nisi ma-
360nifeste sciremus, ut nihil est haereticis aeque formidabile atque
361 [Blatt: A7r ] oecumenicum concilium, ita nihil illis iisdem magis proprium esse, quam ut
362dictis factisque et scriptis secum ipsi dissideant, Quod si usquam alibi
363praecipue in libris (divina providentia sic operante, quo
364ipsius vana aedificia per se ruant) passim legere et videre est.

365His omnibus et singulis sic omnino, ut praemittitur, se ha-
366bentibus, quum ampraedictus am tam perverse et obstinate in
367suis adeo manifeste haereticis opinionibus persisteret, ut ab omni-
368bus iisan, qui sapiunt, partim demens, partim etiam malo aliquo
369obsessus spiritu iudicaretur, Nos iuxta tenorem salvi condu-
370ctus ipsum statim a conspectu nostro missum fecimus, datoque
371sibi in comitatu uno ex Heraldis nostris et praescripto termino
372a die aovigesima quintaao mensis aprilis, qua ex disces-
373sit, ad viginti deinde proxime futuros dies, quibus pactis una sal-
374vus conductus pactus et extinctus censeretur. Nunc tandem ad re-
375liquas opportunas medelas huic pestilentissimo morbo neces-
376sarias in hunc qui sequitur modum procedere decrevimus.

377Primum omnium ad honorem dei omnipotentis Romanique Pon-
378tificis et sanctae Sedis Apostolicaeap debitam reverentiam, pro Impe-
379rialis dignitatis officio ac debito nec non zelo et studio, quo
380nostrorum maiorum more et ingenita etiam vi ad defensi-
381onem Catholicae Fidei Sanctaeque Romanae et universalis eccle-
382siae honorem, tutelam et protectionem omnes nostras vires et facul-
383tates, Imperium, Regna, Dominia, amicos, vitam denique et animam
384ipsam nostram exponere sumus parati, Ex Imperiali et Regia
385autoritate nec non consilio et assensu Electorum et omnium sa-
386cri Principum, Ordinum et Statuum in hac
387celeberrima et frequentissima Imperiali Diaeta
388congregatorum, Ad perpetuam rei memoriam, exequen-
389do Sanctissimi Domini nostri Papae veri in hac parte iudicis
390sententiam, decretum et condemnationem in litteris Apostolicis (ut
391supra dictum est) ad Nos directis contentam,
392 ut membrum ab ecclesia Dei abalienatum, ut ob-
393stinatum schismaticum, et notorium Haereticum a nobis
394 [Blatt: A7v ] haberi declaramus et ut talem a vobis omnibus et singu-
395lis habendum decernimus et edicimus, Mandantes de
396eorundem Statuum consilio et consensu sub criminis
397laesae Maiestatis Nostraeque et Sacri Imperii gravissimae in-
398dignationis ac etiam amissionis Feudorum, Dominiorum
399et Bonorum omnium, Gratiarum quoque et omnium Pri-
400vilegiorum a Nobis et dependentium, quae
401obtinuistis hactenus aut praedecessores vestri quomodoli-
402bet obtinuerunt, nec non proscriptionis ac Banni et inter-
403dicti Imperialis poenis: Ne quis vestrum praefatum
404 receptare, defendere, sustentare, fovere di-
405cto, facto aut scripto praesumat. Quinimmo post elapsum
406supradictum viginti dierum terminum contra eum, ubicunque de-
407prehensus fuerit et in manu aut facultate vestra erit, iux-
408ta formam Imperialis Banni procedatis vel saltem perso-
409naliter captum tam diu custodiatis, donec Nos a vobis de
410hac re certiores facti de legittima in eum prosecutione faci-
411enda vobis significemus et vos tam sancti operis et laboris
412debita praemia et mercedem etiam huberemaq cum impen-
413sisar ob hanc causam factis reportetis. Et asnihilo minusas
414eiusdem complices, adhaerentes, receptatores et quo-
415modolibet fautores et sectatores (nisi se iniquitatis semi-
416tam deseruisse et auctoritate Apostolica absolutionis reme-
417dium consecutos esse fidem condignam fecerint) nec non
418eorum omnia et singula bona, mobilia et immobilia iux-
419ta sacras Constitutiones ac interdicti et Banni Imperialis
420legem et ordinem libere et absque ulla contradictione perse-
421quamini illosque et illa capiatis et in usus vestros optimo
422et pleno iure convertatis. Mandamus insuper vo-
423bis omnibus et singulis praefatis sub eisdem praenomina-
424tis poenis, Ne quis scripta a Summo Pon-
425tifice Auctoritate sua Apostolica (ut praemittitur) damnata
426aut alia quaecunque tam Latino quam Alemanico seu alio quo-
427 [Blatt: A8r ] vis idiomate ab eo hactenus composita vel in posterum com-
428ponenda atut poteat mala, suspecta et a notorio et pervicacissi-
429mo Haeretico provenientia emere, vendere, tenere, legere, de-
430scribere, imprimere aut describi vel imprimi facere, assere-
431re, sustentare, praedicare, defendere praesumat, Non obstan-
432te quod in illis etiam aliqua bona ad fallendasau simplicium men-
433tes immixta essent. In quo praeter iustam Sedis Apostolicae sen-
434tentiam etiam laudatissimam veterum Patrum institutionem
435et consuetudinem omnino exequendam duximus, Qui Arriano-
436rum, Priscillianistarum, Nestorianorum, Eutychianorum et aliorum
437haereticorum libros et in illis contenta omnia tam bona quam
438mala promiscue exusserunt et adnihilarunt, Neque id immeri-
439to. Nam si optimi quique cibi unius tantum guttae veneni, quo
440humanum corpus laederetur, infusione suspecti penitus sunt
441abiiciendi, quanto magis ea scripta, quibus tanta et tam no-
442xia animabus venena passim inserta sunt, non solum nobis
443cavenda sunt, sed etiam, ne aliis noceant, prorsus destruenda
444et corrumpenda atque ab omni hominum memoria veniunt
445obliteranda. Accedit ad id, quod quicquid boni in li-
446bris reperitur, id antea a sanctis patribus, quos ecclesia re-
447cepit et approbavit, saepe dictum et saepius repetitum absque
448ullius periculi aut mali suspicione legi et haberi potest.

449Eapropter sub eisdem poenis omnibus et singulis supradictis,
450Vos omnes et quilibet vestrum, tam principes quam alii, ad
451quos iustitiam quomodolibet pertinet ministrare, et alii qui-
452cunque in universo Imperio, Regnis et Dominiis nostris consti-
453tuti huiuscemodi pestiferos av libros, tam Alemanicos
454quam Latinos, impressos et imprimendos aut etiam manu scri-
455ptos, ubicunque reperiantur, awut poteaw magnae seditionis, schisma-
456tis, haereseos in ecclesia Dei fomites diripiendos et publico igni
457consumendos penitusque abolendos cum effectu curetis axAposto-
458licisque Nunciisax seu eorum commissariis, si operam vestram ad hanc
459rem requisierint, fideliter et diligenter adsistatis, Et nihilominus
460 [Blatt: A8v ] in eorum absentia per vos ipsos haec sic fieri nostro nomine et
461iussu omnino et re ipsa faciatis. In quo omnibus fidelibus di-
462lectis subditis nostris, ut vobis ac nobismet ipsis assistant et pa-
463reant, tenore praesentium sub eisdem poenis, iniungimusay et man-
464damus. Verum quia maxime cavendum est, ne
465libri aut ex illis excerpta mala suppresso aut etiam mutato
466autoris nomine publicentur, Quia etiam non sine magna animi
467nostri offensa multos quotidie videmus et audimus cum alibi
468tum maxime in componi et imprimi libros pluri-
469mis malis traditionibus et exemplis refertos, et ne non omni
470astu et dolo humanae naturae hostis Christianis laqueos ten-
471dat, multas passim divulgari picturas et imagines non in op-
472probrium modo privatarum personarum, sed et ipsius Summi Ponti-
473ficis et Sedis Apostolicae contumeliam excogitatas, Ex quibus om-
474nibus libris et picturis Christifideles in maximos tam in fide et
475in vita et moribus prolabuntur errores et non solum privata
476odia, scandala et simultates (prout experientia docet) multis in
477locis exorta fuerunt, verum etiam seditiones, tumultus, rebelliones,
478schismata in regnis, provinciis, et populis atque universa dei ec-
479clesia (nisi provideatur) iam iam excitanda formidantur. Iccir-
480co ad hanc perniciosissimam pestem extinguendam ex supradictorum
481electorum et statuum concordi animo et sententia omnibus et singu-
482lis supradictis, tam imperiali quam haereditario iure nobis subdi-
483tis, sub iam saepe dictis omnibus paenis praecipimus et manda-
484mus, Ne quis huiusmodi famosos et pestilentes libros seu quas-
485cunque alias schedas, scripturas, imagines, picturas contra or-
486thodoxam fidem, bonos mores et id, quod Sancta Romana ec-
487clesia hactenus observavit, atque etiam invectivas, criminatio-
488nes et ignominias contra Summum Pontificem, Sedem Apo.[stolicam],
489Praelatos, Principes, universitates studiorum et eorum facultates
490honestasque personas componere, scribere, imprimere, depingere,
491vendere, emere, tenere, habere aut imprimi, describi, depingi
492vel vendi facere, quavis arte aut dolo audeat aut attentet.
493Quinimo sub eisdem poenis iubemus omnibus et singulis su-
494 [Blatt: B1r ] pradictis et praesertim iisaz, qui iustitiae ministerio presunt, ut
495eiusmodi libros quoscunque, baante hacba impressos vel posthac im-
496primendos nec non etiam manu scriptos, cuiuscunque sint auto-
497ris aut ubicunque locorum per sacrumbb imperium atque etiam no-
498stra haereditaria regna et dominia inveniantur, similiter etiam
499picturas huiusmodi et imagines nostro iussu et nomine occu-
500pent, diripiant et publico igni comburant. Et nihilominus hu-
501iusmodi detestabilium librorum, codicum, schedarum, scriptu-
502rarum et picturarum autores et inventores ac etiam post praesentis man-
503dati publicationem impressores, emptores et venditores, qui contra
504iussa nostra facere praesumpserint (si modo id legitime constiterit) nec
505non eorum iura et bona omnia et singula capiant, appraehendant et detine-
506ant ac iure bono, quicquid sibi libitum fuerit, de illis disponant, ita quod
507de hoc nulli hominum tam in iudicio quam extra respondere sint obligati.

508Atque ut omnis eiuscemodibc et aliorum errorum occasio tollatur et ne
509talia scribentium venena longe lateque diffundantur, sed praeclarum impri-
510mendi libros artificium in bonos tantum et laudabiles usus
511exerceatur, ex certa nostra scientia animoque deliberato ac impe-
512riali Regiaque auctoritate de maturo supradictorum electorumbd et
513aliorum statuumbe consilio, deliberatione et unanimi
514consensu volumus et sub Banni et interdicti Imperialis ac aliis
515antedictis poenis praecipimus et iubemus tenore praesentis edi-
516cti, quod vim inviolabilis legis habere decernimus, Ne quis
517de caetero chalcographus et librorum impressor aut alius
518quivis ubilibet per atque nostra praedicta re-
519gna et dominia constitutus libros ullos seu aliam quancunque scri-
520pturam, in quibus de sacris literis aut fide catholica aliquid
521vel minimum tractatur, non habito prius consensu et volun-
522tate ordinarii loci aut eius ad hoc substituti et deputati, cum au-
523toritate etiam facultatis Theologicae bfalicuius propinquae uni-
524versitatisbf, pro prima videlicet impressione, alios vero cuiuscun-
525que rei et facultatis libros, schedas et picturas de consensu sal-
526tem ordinarii aut eius ad hoc substituti ullo pacto imprimere
527vel vendere aut imprimi vel vendi facere directe vel indire-
528 [Blatt: B1v ] cte quoquo modo praesumat aut attentet. Quod si quis, cuius-
529cunque sit dignitatis, gradus aut conditionis, hanc nostram men-
530tem, decretum, statutum, legem et ordinationem in omnibus
531et singulis supradictis, tam Lutheranam quam impressoriam ma-
532teriam concernentibus inviolabiliter observandam, ullo pacto
533aut quovis quaesito colore vel ingenio contrafacere aut venire
534ausu temerario praesumpserit, praeterquam quod illud irritum de-
535cernimus et inane, etiam in laesae maiestatis crimen ac no-
536stram et gravissimam indignationem, proscriptio-
537nisque et Banni ac interdicti imperialis nec non alias bgsaepe di-
538ctasbg poenas se ipso facto incurrisse cognoscat. Harum testi-
539monio litterarum Sigilli nostri munimine roboratarum. Datum
540in civitate nostra imperiali , Die octava mensis
541Maii, Anno Domini Millesimo Quingentesimo vicesimo pri-
542mo, Regnorum nostrorum Romani secundo, Caeterorum ve-
543ro omnium Sexto.bh


Textapparat

a–a Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3r: locumtenentibus.
b Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3r: maiores.
c–c Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: plura Nobis.
d Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: onere.
e Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: consensumque.
f Korrigiert nach Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v aus: uideaemur (Druck 4: videamur).
g–g Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: a Christiana pietate.
h Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: nostram.
i Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: Decimus.
j Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: danach folgend potissimum.
k Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 3v: Lutherum.
l–l Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4r: Luthero tamen prius legitime.
m Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4r: danach folgend cum oblatione salvi conductus et expensarum.
n Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4r: Lutherum.
o Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4r danach folgend Theologiae Doctorem, Praepositum Sancti Ioannis Leodiensis ac.
p–p Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4r: Bibliothecarium, Virum multis scientiis et linguarum peritia insignem.
q Korrigiert nach Handschrift 1 aus: Chistianum.
r Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4r: Luthero.
s Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4r danach folgend oblationem.
t Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4v: etiam.
u–u Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4v: Lutherus iste.
v Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4v: danach folgend et Sanctis Patribus summisque Pontificibus.
w Korrigiert nach Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4v, aus: sacratissmae.
x Korrigiert nach Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4v, aus: nonnnnulli.
y Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4v: danach folgend Confessionem.
z Korrigiert nach Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 4v, aus: soum.
aa Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 5r: insigno.
ab Korrigiert nach Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 5r aus: dededecus.
ac Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 5v: Lutherus.
ad Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6r: Luthero.
ae Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6r: Lutherum.
af Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6r: offendiculo.
ag Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6r: caeterorum ordinum.
ah Korrigiert nach Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6r, aus: eccclesiae.
ai Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6v: danach folgend ipse.
aj–aj Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7r: Lutero saepedicto.
ak–ak Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7r: Lutherus.
al Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6v: hiis.
am–am Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6v: Lutherus.
an Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6v: his.
ao–ao Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6v: vigesimaquinta.
ap Korrigiert nach Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 6v,aus: Apstolicae.
aq Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7r: uberem.
ar Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7r: expensis.
as–as Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7r: nihilominus.
at–at Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7v: utpote.
au Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7v: fallendum.
av Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7v: Lutheri.
aw–aw Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7v: utpote.
ax–ax Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7v: Et supradicto Honorabili viro Hieronymo Aleandro aut aliis Apostolicis Nuntiis.
ay Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 7v: danach folgend et severe praecipimus.
az Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 8r: hiis.
ba–ba Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 8r: antehac ubicunque.
bb Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 8r: danach folgend Romanum.
bc Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 8v: huiuscemodi.
bd Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 8v: danach folgend Principum.
be Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 8v: danach folgend et ordinum.
bf–bf Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 9r: ex aliqua propinqua universitate.
bg–bg Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 9v: saepedictas et in corpore iuris clausas.
bh Rom, Archivio Apostolico Vaticano, Arm. I-XVIII 254, fol. 9v-10r: danach folgend Ad mandatum Cesaree et Catholice maiestatis proprium. . Registrata .