Privileg für die katholische Religionsausübung ( 24. Februar 1625) - LASH Abt. 7 Nr. 5532 (Original mit Siegel)
1Nos Dei gratia, Haeres , Dux
2, , et , Comes
3in et , omnibus praesentes
4inspecturis et lecturis salutem, Notum univer-
5sis facimus, quod postquam novam nostram civita-
6tem , vulgo Frederichstadt, ad flumen
7Eydoram extruere coepimus, eandem conati sumus
8modis omnibus amplificare novisque datis privilegiis
9negotiatoribus et mercatoribus, ob communem utilitatem
10implere, prasertim cum aptissima sit commerciis exer-
11cendis per omnes totius Europae regiones et regna.
12Quia vero commercia novae nostrae civitatis maxime
13dependent a et
14, hinc est quod per prasentes facultaten damus
15ut quicunque ex dictis regnis ac provinciis ad nostram
16illam civitatem se receperint, negociorum causa tuto
17ibi ac libere habitare possint, atque inde recedere
18cum omnibus bonis suis ac familia, quando id iis
19visum fuerit e re sua esse, damusque omnibus et qui-
20buscumque Catholicis facultatem exercendi religionem
21catholicam in dicta et per omnes
22ditiones nostras libere conversandi, districte inhi-
23bentes omnibus Praetoribus Praefectis, ac quibus cumque
24ministris nostris ne Catholicos religionis causa
25ullo modo directe aut indirecte persequantur, aut
26molestia afficiant, sed pacifice negociis suis vacare
27patiantur. Idem quod de Catholicis dictum est
28intelligimus de ipsorum Praedicatoribus et
29sacerdotibus, qui de scitu et consensu magistri
30 vel eius vicem gerentis ad
31nostras ditiones venerint. Quo omnes et singu-
32los in nostro esse patrocinio et tutela declara-
33mus. Datum in arce nostra 24
34Februarii A[nn]o 1625.